Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.57.1 | Cic. Fam. 13.57.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.57.2 |
13.57.1
quo magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco , eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M . Anneium legatum primo quoque tempore remittas ; na m eius opera , consilio , scientia
rei militaris vel maxime intellego me et rem p . adiuvari posse . quod nisi tanta res eius ageretur , nec ipse adduci potuisset ut a me discederet , neque ego ut eum a me dimitterem . ego in Ciliciam proficisci cogito circiter K . Mai . ante eam diem M . Anneius ad me redeat oportet .
13.57.2
illud
quod tecum et coram et per litteras diligentissime egi , id et nunc etiam atque etiam rogo curae tibi sit , ut suum negotium , quod habet cum populo Sardiano , pro causae veritate et pro sua dignitate conficiat . intellexi ex tua oratione , cum tecum Ephesi locutus sum , te ipsius M . Annei causa
omnia velle ; sed tamen sic velim existimes , te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia confecisse , idque quam primum ut efficias te etiam atque etiam rogo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.57.1 | Cic. Fam. 13.57.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.57.2 |